monumenta.ch > Hieronymus > sectio 377 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p1, 10
» Cumque vivus, ad ereptionem mortui, omnia sua monasteriis et egenis expensurum, seque dies et noctes ieiuniis et orationibus continuaturum, promitteret; « Fixum est, inquit, quod dixi, quia sine poenitentia sunt iudicia Dei, quibus in sulphuream voraginem inferni demersus sum: ibi dum rotat astra polus, dum pulsat littora pontus, pro criminibus meis volvar; inflexibilis sententiae manet rigor, aeterna et innumera poenarum genera comminiscens, totus modo mundus valitura remedia exquirat.